Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 6: Versus 17

Gratias autem Deo,etc. Et eorum mutationem ostendit, et quam sit ei hoc gratum aperuit, Deo hymnum offerens. Eratis enim, inquit, servi peccati: vestra autem sponte liberaque animi voluntate illius dominium excussistis, et spiritualem doctrinam amplexati estis.Formam doctrinae.Nostra doctrina est forma, quae imaginem Dei deformatam restituit.
(* Traductions européennes)